Elegiae
Propertius, Sextus
Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.
- periuras tunc ille solet punire puellas,
- deceptus quoniam flevit et ipse deus.
- quare ne tibi sit tanti Sidonia vestis,
- ut timeas, quotiens nubilus Auster erit.
- mentiri noctem, promissis ducere amantem,
- hoc erit infectas sanguine habere manus!
- horum ego sum vates, quotiens desertus amaras
- explevi noctes, fractus utroque toro.
- vel tu Tantalea moveare ad flumina sorte,
- ut liquor arenti fallat ab ore sitim;
- vel tu Sisyphios licet admirere labores,
- difficile ut toto monte volutet onus;
- durius in terris nihil est quod vivat amante,
- nec, modo si sapias, quod minus esse velis.
- quem modo felicem invidia admirante ferebant,
- nunc decimo admittor vix ego quoque die.