Elegiae
Propertius, Sextus
Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.
- numquam Venales essent ad munus amicae,
- atque una fieret cana puella domo;
- numquam septenas noctes seiuncta cubares,
- candida tam foedo bracchia fusa viro,
- non quia peccarim (testor te), sed quia vulgo
- formosis levitas semper amica fuit.
- barbarus exclusis agitat vestigia lumbis,
- et subito felix nunc mea regna tenet!
- aspice quid donis Eriphyla invenit amaris,
- arserit et quantis nupta Creusa malis.
- nullane sedabit nostros iniuria fletus?
- an dolor hic vitiis nescit abesse tuis?
- tot iam abiere dies, cum me nec cura theatri
- nec tetigit Campi, nec mea mensa iuvat.
- at pudeat certe, pudeat! nisi forte, quod aiunt,
- turpis amor surdis auribus esse solet.