Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. necdum inclinatae prohibent te ludere mammae:
  2. viderit haec, si quam iam peperisse pudet.
  3. dum nos fata sinunt, oculos satiemus amore:
  4. nox tibi longa venit, nec reditura dies.
  5. atque utinam haerentis sic nos vincire catena
  6. velles, ut numquam solveret ulla dies!
  7. exemplo iunctae tibi sint in amore columbae,
  8. masculus et totum femina coniugium.
  9. errat, qui finem vesani quaerit amoris:
  10. verus amor nullum novit habere modum.
  11. terra prius falso partu deludet arantis,
  12. et citius nigros Sol agitabit equos,
  13. fluminaque ad caput incipient revocare liquores,
  14. aridus et sicco gurgite piscis erit,
  15. quam possim nostros alio transferre dolores:
  16. huius ero vivus, mortuus huius ero.
  17. quod mihi secum talis concedere noctes
  18. illa velit, vitae longus et annus erit.
  19. si dabit haec multas, fiam immortalis in illis:
  20. nocte una quivis vel deus esse potest.