Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. o me felicem! o nox mihi candida! et o tu
  2. lectule deliciis facte beate meis!
  3. quam multa apposita narramus verba lucerna,
  4. quantaque sublato lumine rixa fuit!
  5. nam modo nudatis mecum est luctata papillis,
  6. interdum tunica duxit operta moram.
  7. illa meos somno lapsos patefecit ocellos
  8. ore suo et dixit 'Sicine, lente, iaces?'
  9. quam vario amplexu mutamus bracchia! quantum
  10. oscula sunt labris nostra morata tuis!
  11. non iuvat in caeco Venerem corrumpere motu:
  12. si nescis, oculi sunt in amore duces.
  13. ipse Paris nuda fertur periisse Lacaena,
  14. cum Menelaeo surgeret e thalamo;
  15. nudus et Endymion Phoebi cepisse sororem
  16. dicitur et nudae concubuisse deae.
  17. quod si pertendens animo vestita cubaris,
  18. scissa veste meas experiere manus:
  19. quin etiam, si me ulterius provexerit ira,
  20. ostendes matri bracchia laesa tuae.