Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. quandocumque igitur nostros mors claudet ocellos,
  2. accipe quae serves funeris acta mei.
  3. nec mea tunc longa spatietur imagine pompa
  4. nec tuba sit fati vana querela mei;
  5. nec mihi tunc fulcro sternatur lectus eburno,
  6. nec sit in Attalico mors mea nixa toro.
  7. desit odoriferis ordo mihi lancibus, adsint
  8. plebei parvae funeris exsequiae.
  9. sat mea sat magna est, si tres sint pompa libelli,
  10. quos ego Persephonae maxima dona feram.
  11. tu vero nudum pectus lacerata sequeris,
  12. nec fueris nomen lassa vocare meum,
  13. osculaque in gelidis pones suprema labellis,
  14. cum dabitur Syrio munere plenus onyx.
  15. deinde, ubi suppositus cinerem me fecerit ardor
  16. accipiat Manis parvula testa meos,
  17. et sit in exiguo laurus super addita busto,
  18. quae tegat exstincti funeris umbra locum,
  19. et duo sint versus: QVI NVNC IACET HORRIDA PVLVIS,
  20. VNIVS HIC QVONDAM SERVVS AMORIS ERAT.