Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. nec si qua illustris femina iactat avos:
  2. me iuvet in gremio doctae legisse puellae,
  3. auribus et puris scripta probasse mea.
  4. haec ubi contigerint, populi confusa valeto
  5. fabula: nam domina iudice tutus ero.
  6. quae si forte bonas ad pacem verterit auris,
  7. possum inimicitias tunc ego ferre Iovis.
  1. quandocumque igitur nostros mors claudet ocellos,
  2. accipe quae serves funeris acta mei.
  3. nec mea tunc longa spatietur imagine pompa
  4. nec tuba sit fati vana querela mei;
  5. nec mihi tunc fulcro sternatur lectus eburno,
  6. nec sit in Attalico mors mea nixa toro.
  7. desit odoriferis ordo mihi lancibus, adsint
  8. plebei parvae funeris exsequiae.
  9. sat mea sat magna est, si tres sint pompa libelli,
  10. quos ego Persephonae maxima dona feram.
  11. tu vero nudum pectus lacerata sequeris,
  12. nec fueris nomen lassa vocare meum,
  13. osculaque in gelidis pones suprema labellis,