Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. nam modo purpureo fallebam stamine somnum,
  2. rursus et Orpheae carmine, fessa, lyrae;
  3. interdum leviter mecum deserta querebar
  4. externo longas saepe in amore moras:
  5. dum me iucundis lassam Sopor impulit alis.
  6. illa fuit lacrimis ultima cura meis.'
  1. Quid mihi tam multas laudando, Basse, puellas
  2. mutatum domina cogis abire mea?
  3. quid me non pateris vitae quodcumque sequetur
  4. hoc magis assueto ducere servitio?
  5. tu licet Antiopae formam Nycteidos, et tu
  6. Spartanae referas laudibus Hermionae,
  7. et quascumque tulit formosi temporis aetas;
  8. Cynthia non illas nomen habere sinat:
  9. nedum, si levibus fuerit collata figuris,
  10. inferior duro iudice turpis eat.
  11. haec sed forma mei pars est extrema furoris;
  12. sunt maiora, quibus, Basse, perire iuvat:
  13. ingenuus color et motis decor artubus et quae
  14. gaudia sub tacita discere veste libet.