Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. et modo solvebam nostra de fronte corollas
  2. ponebamque tuis, Cynthia, temporibus;
  3. et modo gaudebam lapsos formare capillos;
  4. nunc furtiva cavis poma dabam manibus:
  5. omnia quae ingrato largibar munera somno,
  6. munera de prono saepe voluta sinu;
  7. et quotiens raro duxti suspiria motu,
  8. obstupui vano credulus auspicio,
  9. ne qua tibi insolitos portarent visa timores,
  10. neve quis invitam cogeret esse suam:
  11. donec diversas praecurrens luna fenestras,
  12. luna moraturis sedula luminibus,
  13. compositos levibus radiis patefecit ocellos.
  14. sic ait in molli fixa toro cubitum:
  15. 'tandem te nostro referens iniuria lecto
  16. alterius clausis expulit e foribus?
  17. namque ubi longa meae consumpsti tempora noctis,
  18. languidus exactis, ei mihi, sideribus?
  19. o utinam talis perducas, improbe, noctes,
  20. me miseram qualis semper habere iubes!