Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. sed cupidus falsis attingere gaudia palmis
  2. Thessalis antiquam venerat umbra domum.
  3. illic quidquid ero, semper tua dicar imago:
  4. traicit et fati litora magnus amor.
  5. illic formosae veniant chorus heroinae,
  6. quas dedit Argivis Dardana praeda viris:
  7. quarum nulla tua fuerit mihi, Cynthia, forma
  8. gratior et (Tellus hoc ita iusta sinat)
  9. quamvis te longae remorentur fata senectae,
  10. cara tamen lacrimis ossa futura meis.
  11. quae tu viva mea possis sentire favilla!
  12. tum mihi non ullo mors sit amara loco.
  13. quam vereor, ne te contempto, Cynthia, busto
  14. abstrahat a nostro pulvere iniquus Amor,
  15. cogat et invitam lacrimas siccare cadentis!
  16. flectitur assiduis certa puella minis.
  17. quare, dum licet, inter nos laetemur amantes:
  18. non satis est ullo tempore longus amor.
  1. Hoc pro continuo te, Galle, monemus amore,
  2. quod tibi ne vacuo defluat ex animo: