Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. ah quotiens vestras resonant mea verba sub umbras,
  2. scribitur et teneris Cynthia corticibus!
  3. ah tua quot peperit nobis iniuria curas,
  4. quae m tacitis cognita sunt foribus!
  5. omnia consuevi timidus perferre superbae
  6. iussa neque arguto facta dolore queri.
  7. pro quo continui montes et frigida rupes
  8. et datur inculto tramite dura quies;
  9. et quodcumque meae possunt narrare querelae,
  10. cogor ad argutas dicere s aves.
  11. sed qualiscumque's, resonent mihi 'Cynthia' silvae,
  12. nec deserta tuo nomine saxa vacent.
  1. Non ego nunc tristis vereor, mea Cynthia, Manes,
  2. nec moror extremo debita fata rogo;
  3. sed ne forte tuo careat mihi funus amore,
  4. hic timor est ipsis durior exsequiis.
  5. non adeo leviter nostris puer haesit ocellis,
  6. ut meus oblito pulvis amore vacet.
  7. illic Phylacides iucundae coniugis heros
  8. non potuit caecis immemor esse locis,