Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. nec minus Eois pectus variare lapillis,
  2. ut formosa novo quae parat ire viro.
  3. at non sic Ithaci digressu mota Calypso
  4. desertis olim fleverat aequoribus:
  5. multos illa dies incomptis maesta capillis
  6. sederat, iniusto multa locuta salo,
  7. et quamvis numquam post haec visura, dolebat
  8. illa tamen, longae conscia laetitiae.
  9. nec sic Aesoniden rapientibus anxia ventis
  10. Hypsipyle vacuo constitit in thalamo:
  11. Hypsipyle nullos post illos sensit amores,
  12. ut semel Haemonio tabuit hospitio.
  13. coniugis Euadne miseros elata per ignes
  14. occidit, Argivae fama pudicitiae.
  15. Alphesiboea suos ultast pro coniuge fratres,
  16. sanguinis et cari vincula rupit amor.
  17. quarum nulla tuos potuit convertere mores,
  18. tu quoque uti fieres nobilis historia.
  19. desine iam revocare tuis periuria verbis,
  20. Cynthia, et oblitos parce movere deos;