Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. tum mihi Pactoli veniunt sub tecta liquores,
  2. et legitur Rubris gemma sub aequoribus;
  3. tum mihi cessuros spondent mea gaudia reges:
  4. quae maneant, dum me fata perire volent!
  5. nam quis divitiis adverso gaudet Amore?
  6. nulla mihi tristi praemia sint Venere!
  7. illa potest magnas heroum infringere vires,
  8. illa etiam duris mentibus esse dolor:
  9. illa neque Arabium metuit transcendere limen
  10. nec timet ostrino, Tulle, subire toro,
  11. et miserum toto iuvenem versare cubili:
  12. quid relevant variis serica textilibus?
  13. quae mihi dum placata aderit, non ulla verebor
  14. regna vel Alcinoi munera despicere.
  1. Saepe ego multa tuae levitatis dura timebam,
  2. hac tamen excepta, Cynthia, perfidia.
  3. aspice me quanto rapiat fortuna periclo!
  4. tu tamen in nostro lenta timore venis;
  5. et potes hesternos manibus componere crines
  6. et longa faciem quaerere desidia,