Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. aut, si despectus, potuit mutare calores
  2. (sunt quoque translato gaudia servitio).
  3. mi neque amare aliam neque ab hac desistere fas est:
  4. Cynthia prima fuit, Cynthia finis erit.
  1. Tu, quod saepe soles, nostro laetabere casu,
  2. Galle, quod abrepto s amore vacem.
  3. at non ipse tuas imitabor, perfide, voces:
  4. fallere te numquam, Galle, puella velit.
  5. dum tibi deceptis augetur fama puellis,
  6. certus et in nullo quaeris amore moram,
  7. perditus in quadam tardis pallescere curis
  8. incipis, et primo lapsus abire gradu.
  9. haec erit illarum contempti poena doloris:
  10. multarum miseras exiget una vices.
  11. haec tibi vulgaris istos compescet amores,
  12. nec nova quaerendo semper amicus eris.
  13. haec non sum rumore malo, non augure doctus;
  14. vidi ego: me quaeso teste negare potes?
  15. vidi ego te toto vinctum languescere collo
  16. et flere iniectis, Galle, diu manibus,