Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. tu modo quam primum corruptas desere Baias:
  2. multis ista dabunt litora discidium,
  3. litora quae fuerunt castis inimica puellis:
  4. ah pereant Baiae, crimen amoris, aquae!
  1. Quid mihi desidiae non cessas fingere crimen,
  2. quod faciat nobis Cynthia, Roma, moram?
  3. tam multa illa meo divisast milia lecto,
  4. quantum Hypanis Veneto dissidet Eridano;
  5. nec mihi consuetos amplexu nutrit amores
  6. Cynthia, nec nostra dulcis in aure sonat.
  7. olim gratus eram: non ullo tempore cuiquam
  8. contigit ut simili posset amare fide.
  9. invidiae fuimus: num me deus obruit? an quae
  10. lecta Prometheis dividit herba iugis?
  11. non sum ego qui fueram: mutat via longa puellas.
  12. quantus in exiguo tempore fugit amor!
  13. nunc primum longas s cognoscere noctes
  14. cogor et ipse meis auribus esse gravis.
  15. felix, qui potuit praesenti flere puellae
  16. (non nihil aspersus gaudet Amor lacrimis),