Elegiae
Propertius, Sextus
Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.
- non sum ego qui fueram: mutat via longa puellas.
- quantus in exiguo tempore fugit amor!
- nunc primum longas s cognoscere noctes
- cogor et ipse meis auribus esse gravis.
- felix, qui potuit praesenti flere puellae
- (non nihil aspersus gaudet Amor lacrimis),
- aut, si despectus, potuit mutare calores
- (sunt quoque translato gaudia servitio).
- mi neque amare aliam neque ab hac desistere fas est:
- Cynthia prima fuit, Cynthia finis erit.
- Tu, quod saepe soles, nostro laetabere casu,
- Galle, quod abrepto s amore vacem.
- at non ipse tuas imitabor, perfide, voces:
- fallere te numquam, Galle, puella velit.
- dum tibi deceptis augetur fama puellis,
- certus et in nullo quaeris amore moram,
- perditus in quadam tardis pallescere curis
- incipis, et primo lapsus abire gradu.
- haec erit illarum contempti poena doloris:
- multarum miseras exiget una vices.