Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. ah mihi non maior carae custodia matris
  2. aut sine te vitae cura sit ulla meae!
  3. tu mihi sola domus, tu, Cynthia, sola parentes,
  4. omnia tu nostrae tempora laetitiae.
  5. seu tristis veniam seu contra laetus amicis,
  6. quicquid ero, dicam 'Cynthia causa fuit.'
  7. tu modo quam primum corruptas desere Baias:
  8. multis ista dabunt litora discidium,
  9. litora quae fuerunt castis inimica puellis:
  10. ah pereant Baiae, crimen amoris, aquae!
  1. Quid mihi desidiae non cessas fingere crimen,
  2. quod faciat nobis Cynthia, Roma, moram?
  3. tam multa illa meo divisast milia lecto,
  4. quantum Hypanis Veneto dissidet Eridano;
  5. nec mihi consuetos amplexu nutrit amores
  6. Cynthia, nec nostra dulcis in aure sonat.
  7. olim gratus eram: non ullo tempore cuiquam
  8. contigit ut simili posset amare fide.
  9. invidiae fuimus: num me deus obruit? an quae
  10. lecta Prometheis dividit herba iugis?