De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nuper ubi extinctum admoveas, accendier ante
  2. quam tetigit flammam, taedamque pari ratione?
  3. multaque praeterea prius ipso tacta vapore
  4. eminus ardescunt quam comminus imbuat ignis.
  5. hoc igitur fieri quoque in illo fonte putandumst.
  6. Quod super est, agere incipiam quo foedere fiat
  7. naturae, lapis hic ut ferrum ducere possit,
  8. quem Magneta vocant patrio de nomine Grai,
  9. Magnetum quia sit patriis in finibus ortus.
  10. hunc homines lapidem mirantur; quippe catenam
  11. saepe ex anellis reddit pendentibus ex se.
  12. quinque etenim licet inter dum pluresque videre
  13. ordine demisso levibus iactarier auris,
  14. unus ubi ex uno dependet supter adhaerens
  15. ex alioque alius lapidis vim vinclaque noscit;
  16. usque adeo permananter vis pervalet eius.
  17. Hoc genus in rebus firmandumst multa prius quam
  18. ipsius rei rationem reddere possis,
  19. et nimium longis ambagibus est adeundum;
  20. quo magis attentas auris animumque reposco.