De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. taedaque consimili ratione accensa per undas
  2. conlucet, quo cumque natans impellitur auris.
  3. ni mirum quia sunt in aqua permulta vaporis
  4. semina de terraque necessest funditus ipsa
  5. ignis corpora per totum consurgere fontem
  6. et simul exspirare foras exireque in auras,
  7. non ita multa tamen, calidus queat ut fieri fons;
  8. praeterea dispersa foras erumpere cogit
  9. vis per aquam subito sursumque ea conciliari.
  10. quod genus endo marist Aradi fons, dulcis aquai
  11. qui scatit et salsas circum se dimovet undas;
  12. et multis aliis praebet regionibus aequor
  13. utilitatem opportunam sitientibus nautis,
  14. quod dulcis inter salsas intervomit undas.
  15. sic igitur per eum possunt erumpere fontem
  16. et scatere illa foras; in stuppam semina quae cum
  17. conveniunt aut in taedai corpore adhaerent,
  18. ardescunt facile extemplo, quia multa quoque in se
  19. semina habent ignis stuppae taedaeque tenentes.
  20. nonne vides etiam, nocturna ad lumina linum