De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ille ex aestifera parti venit amnis ab austro
  2. inter nigra virum percocto saecla colore
  3. exoriens penitus media ab regione diei.
  4. est quoque uti possit magnus congestus harenae
  5. fluctibus adversis oppilare ostia contra,
  6. cum mare permotum ventis ruit intus harenam;
  7. quo fit uti pacto liber minus exitus amnis
  8. et proclivis item fiat minus impetus undis.
  9. fit quoque uti pluviae forsan magis ad caput ei
  10. tempore eo fiant, quo etesia flabra aquilonum
  11. nubila coniciunt in eas tunc omnia partis.
  12. scilicet, ad mediam regionem eiecta diei
  13. cum convenerunt, ibi ad altos denique montis
  14. contrusae nubes coguntur vique premuntur.
  15. forsitan Aethiopum penitus de montibus altis
  16. crescat, ubi in campos albas descendere ningues
  17. tabificis subigit radiis sol omnia lustrans.
  18. Nunc age, Averna tibi quae sint loca cumque lacusque,
  19. expediam, quali natura praedita constent.
  20. principio, quod Averna vocantur nomine, id ab re