De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi
  2. nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.
  3. Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam
  4. non satis est, verum pluris, unde una tamen sit;
  5. corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere
  6. conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas
  7. conveniat leti, dicatur ut illius una;
  8. nam neque eum ferro nec frigore vincere possis
  9. interiisse neque a morbo neque forte veneno,
  10. verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei
  11. scimus. item in multis hoc rebus dicere habemus.
  12. Nilus in aestatem crescit campisque redundat
  13. unicus in terris, Aegypti totius amnis.
  14. is rigat Aegyptum medium per saepe calorem,
  15. aut quia sunt aestate aquilones ostia contra,
  16. anni tempore eo, qui etesiae esse feruntur,
  17. et contra fluvium flantes remorantur et undas
  18. cogentes sursus replent coguntque manere.
  19. nam dubio procul haec adverso flabra feruntur
  20. flumine, quae gelidis ab stellis axis aguntur;