De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. expediam; neque enim mediocri clade coorta
  2. flammae tempestas Siculum dominata per agros
  3. finitimis ad se convertit gentibus ora,
  4. fumida cum caeli scintillare omnia templa
  5. cernentes pavida complebant pectora cura,
  6. quid moliretur rerum natura novarum.
  7. Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
  8. et longe cunctas in partis dispiciendum,
  9. ut reminiscaris summam rerum esse profundam
  10. et videas caelum summai totius unum
  11. quam sit parvula pars et quam multesima constet
  12. nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
  13. quod bene propositum si plane contueare
  14. ac videas plane, mirari multa relinquas.
  15. numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
  16. accepit calido febrim fervore coortam
  17. aut alium quemvis morbi per membra dolorem?
  18. opturgescit enim subito pes, arripit acer
  19. saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,
  20. existit sacer ignis et urit corpore serpens