De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. inriget atque animi curas e pectore solvat,
  2. suavidicis potius quom multis versibus edam,
  3. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  4. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  5. tu mihi da tenuis auris animumque sagacem,
  6. ne fieri negites quae dicam posse retroque
  7. vera repulsanti discedas pectore dicta,
  8. tutemet in culpa cum sis neque cernere possis.
  9. Principio somnus fit ubi est distracta per artus
  10. vis animae partimque foras eiecta recessit
  11. et partim contrusa magis concessit in altum;
  12. dissoluuntur enim tum demum membra fluuntque.
  13. nam dubium non est, animai quin opera sit
  14. sensus hic in nobis, quem cum sopor inpedit esse,
  15. tum nobis animam perturbatam esse putandumst
  16. eiectamque foras, non omnem; namque iaceret
  17. aeterno corpus perfusum frigore leti.
  18. quippe ubi nulla latens animai pars remaneret
  19. in membris, cinere ut multa latet obrutus ignis,
  20. unde reconflari sensus per membra repente
  21. possit, ut ex igni caeco consurgere flamma?
  22. Sed quibus haec rebus novitas confiat et unde
  23. perturbari anima et corpus languescere possit,
  24. expediam: tu fac ne ventis verba profundam.
  25. Principio externa corpus de parte necessum est,
  26. quoniam vicinum tangitur auris,
  27. tundier atque eius crebro pulsarier ictu,
  28. proptereaque fere res omnes aut corio sunt
  29. aut etiam conchis aut callo aut cortice tectae.
  30. interiorem etiam partem spirantibus
  31. verberat hic idem, cum ducitur atque reflatur.
  32. quare utrimque secus cum corpus vapulet et cum
  33. perveniant plagae per parva foramina nobis
  34. corporis ad primas partis elementaque prima,
  35. fit quasi paulatim nobis per membra ruina.
  36. conturbantur enim positurae principiorum
  37. corporis atque animi. fit uti pars inde animai
  38. eliciatur et introrsum pars abdita cedat,
  39. pars etiam distracta per artus non queat esse
  40. coniuncta inter se neque motu mutua fungi;
  41. inter enim saepit coetus natura viasque.
  42. ergo sensus abit mutatis motibus alte.
  43. et quoniam non est quasi quod suffulciat artus,
  44. debile fit corpus languescuntque omnia membra,
  45. bracchia palpebraeque cadunt poplitesque cubanti
  46. saepe tamen summittuntur virisque resolvunt.
  47. Deinde cibum sequitur somnus, quia, quae facit ,
  48. haec eadem cibus, in venas dum diditur omnis,
  49. efficit. et multo sopor ille gravissimus exstat,
  50. quem satur aut lassus capias, quia plurima tum se
  51. corpora conturbant magno contusa labore.
  52. fit ratione eadem coniectus parte animai
  53. altior atque foras eiectus largior eius,
  54. et divisior inter se ac distractior intus.
  55. Et quo quisque fere studio devinctus adhaeret
  56. aut quibus in rebus multum sumus ante morati
  57. atque in ea ratione fuit contenta magis mens,
  58. in somnis eadem plerumque videmur obire:
  59. causidici causas agere et componere leges,
  60. induperatores pugnare ac proelia obire,
  61. nautae contractum cum ventis degere bellum,
  62. nos agere hoc autem et naturam quaerere rerum
  63. semper et inventam patriis exponere chartis.
  64. cetera sic studia atque artes plerumque videntur
  65. in somnis animos hominum frustrata tenere.
  66. et qui cumque dies multos ex ordine ludis
  67. adsiduas dederunt operas, plerumque videmus,
  68. cum iam destiterunt ea sensibus usurpare,
  69. relicuas tamen esse vias in mente patentis,
  70. qua possint eadem rerum simulacra venire;
  71. per multos itaque illa dies eadem obversantur
  72. ante oculos, etiam vigilantes ut videantur
  73. cernere saltantis et mollia membra moventis
  74. et citharae liquidum carmen chordasque loquentis
  75. auribus accipere et consessum cernere eundem
  76. scenaique simul varios splendere decores.
  77. usque adeo magni refert studium atque voluntas,
  78. et quibus in rebus consuerint esse operati
  79. non homines solum sed vero animalia cuncta.
  80. quippe videbis equos fortis, cum membra iacebunt,
  81. in somnis sudare tamen spirareque semper
  82. et quasi de palma summas contendere viris
  83. aut quasi carceribus patefactis edere voces
  84. venantumque canes in molli saepe quiete
  85. iactant crura tamen subito vocisque repente
  86. mittunt et crebro redducunt naribus auras.
  87. ut vestigia si teneant inventa ferarum,
  88. expergefactique secuntur inania saepe
  89. cervorum simulacra, fugae quasi dedita cernant,
  90. donec discussis redeant erroribus ad se.
  91. at consueta domi catulorum blanda propago
  92. discutere et corpus de terra corripere instant,
  93. iactant crura tamen subito vocisque repente
  94. mittunt et crebro redducunt naribus auras
  95. ut vestigia si teneant inventa ferarum
  96. expergefactique secuntur inania saepe
  97. proinde quasi ignotas facies atque ora tuantur.
  98. et quo quaeque magis sunt aspera seminiorum,
  99. tam magis in somnis eadem saevire necessust.
  100. at variae fugiunt volucres pinnisque repente
  101. sollicitant divom nocturno tempore lucos,
  102. accipitres somno in leni si proelia pugnas
  103. edere sunt persectantes visaeque volantes.
  104. porro hominum mentes, magnis quae motibus edunt
  105. magna, itidem saepe in somnis faciuntque geruntque,
  106. reges expugnant, capiuntur, proelia miscent,
  107. tollunt clamorem, quasi si iugulentur ibidem.
  108. multi depugnant gemitusque doloribus edunt
  109. et quasi pantherae morsu saevive leonis
  110. mandantur, magnis clamoribus omnia complent.
  111. multi de magnis per somnum rebus loquuntur
  112. indicioque sui facti persaepe fuere.
  113. multi mortem obeunt. multi, de montibus altis
  114. ut quasi praecipitent ad terram corpore toto,
  115. exterruntur et ex somno quasi mentibus capti
  116. vix ad se redeunt permoti corporis aestu.
  117. flumen item sitiens aut fontem propter amoenum
  118. adsidet et totum prope faucibus occupat amnem.
  119. puri saepe lacum propter si ac dolia curta
  120. somno devincti credunt se extollere vestem,
  121. totius umorem saccatum corporis fundunt,
  122. cum Babylonica magnifico splendore rigantur.
  123. tum quibus aetatis freta primitus insinuatur
  124. semen, ubi ipsa dies membris matura creavit,
  125. conveniunt simulacra foris e corpore quoque,
  126. nuntia praeclari voltus pulchrique coloris,
  127. qui ciet inritans loca turgida semine multo,
  128. ut quasi transactis saepe omnibus rebus profundant
  129. fluminis ingentis fluctus vestemque cruentent.
  130. Sollicitatur id in nobis, quod diximus ante,
  131. semen, adulta aetas cum primum roborat artus.
  132. namque alias aliud res commovet atque lacessit;
  133. ex homine humanum semen ciet una hominis vis.
  134. quod simul atque suis eiectum sedibus exit,
  135. per membra atque artus decedit corpore toto,
  136. in loca conveniens nervorum certa cietque