De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. continuo partis genitalis corporis ipsas.
  2. inritata tument loca semine fitque voluntas
  3. eicere id quo se contendit dira lubido,
  4. incitat inritans loca turgida semine multo
  5. idque petit corpus, mens unde est saucia amore;
  6. namque omnes plerumque cadunt in vulnus et illam
  7. emicat in partem sanguis, unde icimur ictu,
  8. et si comminus est, hostem ruber occupat umor.
  9. sic igitur Veneris qui telis accipit ictus,
  10. sive puer membris muliebribus hunc iaculatur
  11. seu mulier toto iactans e corpore amorem,
  12. unde feritur, eo tendit gestitque coire
  13. et iacere umorem in corpus de corpore ductum;
  14. namque voluptatem praesagit muta cupido.
  15. Haec Venus est nobis; hinc autemst nomen Amoris,
  16. hinc illaec primum Veneris dulcedinis in cor
  17. stillavit gutta et successit frigida cura;
  18. nam si abest quod ames, praesto simulacra tamen sunt
  19. illius et nomen dulce obversatur ad auris.
  20. sed fugitare decet simulacra et pabula amoris
  21. absterrere sibi atque alio convertere mentem
  22. et iacere umorem coniectum in corpora quaeque
  23. nec retinere semel conversum unius amore
  24. et servare sibi curam certumque dolorem;
  25. ulcus enim vivescit et inveterascit alendo
  26. inque dies gliscit furor atque aerumna gravescit,
  27. si non prima novis conturbes volnera plagis
  28. volgivagaque vagus Venere ante recentia cures
  29. aut alio possis animi traducere motus.
  30. Nec Veneris fructu caret is qui vitat amorem,
  31. sed potius quae sunt sine poena commoda sumit;
  32. nam certe purast sanis magis inde voluptas
  33. quam miseris; etenim potiundi tempore in ipso
  34. fluctuat incertis erroribus ardor amantum
  35. nec constat quid primum oculis manibusque fruantur.
  36. quod petiere, premunt arte faciuntque dolorem
  37. corporis et dentes inlidunt saepe labellis
  38. osculaque adfigunt, quia non est pura voluptas
  39. et stimuli subsunt, qui instigant laedere id ipsum,
  40. quod cumque est, rabies unde illaec germina surgunt.
  41. sed leviter poenas frangit Venus inter amorem
  42. blandaque refrenat morsus admixta voluptas.
  43. namque in eo spes est, unde est ardoris origo,
  44. restingui quoque posse ab eodem corpore flammam.
  45. quod fieri contra totum natura repugnat;
  46. unaque res haec est, cuius quam plurima habemus,
  47. tam magis ardescit dira cuppedine pectus.
  48. nam cibus atque umor membris adsumitur intus;
  49. quae quoniam certas possunt obsidere partis,
  50. hoc facile expletur laticum frugumque cupido.
  51. ex hominis vero facie pulchroque colore
  52. nil datur in corpus praeter simulacra fruendum
  53. tenvia; quae vento spes raptast saepe misella.
  54. ut bibere in somnis sitiens quom quaerit et umor
  55. non datur, ardorem qui membris stinguere possit,
  56. sed laticum simulacra petit frustraque laborat
  57. in medioque sitit torrenti flumine potans,
  58. sic in amore Venus simulacris ludit amantis,
  59. nec satiare queunt spectando corpora coram
  60. nec manibus quicquam teneris abradere membris
  61. possunt errantes incerti corpore toto.
  62. denique cum membris conlatis flore fruuntur
  63. aetatis, iam cum praesagit gaudia corpus
  64. atque in eost Venus ut muliebria conserat arva,
  65. adfigunt avide corpus iunguntque salivas
  66. oris et inspirant pressantes dentibus ora,
  67. ne quiquam, quoniam nihil inde abradere possunt
  68. nec penetrare et abire in corpus corpore toto;
  69. nam facere inter dum velle et certare videntur.
  70. usque adeo cupide in Veneris compagibus haerent,
  71. membra voluptatis dum vi labefacta liquescunt.
  72. tandem ubi se erupit nervis coniecta cupido,
  73. parva fit ardoris violenti pausa parumper.
  74. inde redit rabies eadem et furor ille revisit,
  75. cum sibi quod cupiant ipsi contingere quaerunt,
  76. nec reperire malum id possunt quae machina vincat.
  77. usque adeo incerti tabescunt volnere caeco.
  78. Adde quod absumunt viris pereuntque labore,
  79. adde quod alterius sub nutu degitur aetas,
  80. languent officia atque aegrotat fama vacillans.
  81. labitur interea res et Babylonia fiunt
  82. unguenta et pulchra in pedibus Sicyonia rident,
  83. scilicet et grandes viridi cum luce zmaragdi
  84. auro includuntur teriturque thalassina vestis
  85. adsidue et Veneris sudorem exercita potat.
  86. et bene parta patrum fiunt anademata, mitrae,
  87. inter dum in pallam atque Alidensia Ciaque vertunt.
  88. eximia veste et victu convivia, ludi,
  89. pocula crebra, unguenta, coronae, serta parantur,
  90. ne quiquam, quoniam medio de fonte leporum
  91. surgit amari aliquid, quod in ipsis floribus angat,
  92. aut cum conscius ipse animus se forte remordet
  93. desidiose agere aetatem lustrisque perire,
  94. aut quod in ambiguo verbum iaculata reliquit,
  95. quod cupido adfixum cordi vivescit ut ignis,
  96. aut nimium iactare oculos aliumve tueri
  97. quod putat in voltuque videt vestigia risus.
  98. Atque in amore mala haec proprio summeque secundo
  99. inveniuntur; in adverso vero atque inopi sunt,
  100. prendere quae possis oculorum lumine operto.
  101. innumerabilia; ut melius vigilare sit ante,
  102. qua docui ratione, cavereque, ne inliciaris.
  103. nam vitare, plagas in amoris ne iaciamur,
  104. non ita difficile est quam captum retibus ipsis
  105. exire et validos Veneris perrumpere nodos.
  106. et tamen implicitus quoque possis inque peditus
  107. effugere infestum, nisi tute tibi obvius obstes
  108. et praetermittas animi vitia omnia primum
  109. aut quae corporis sunt eius, quam praepetis ac vis.
  110. nam faciunt homines plerumque cupidine caeci
  111. et tribuunt ea quae non sunt his commoda vere.
  112. multimodis igitur pravas turpisque videmus
  113. esse in deliciis summoque in honore vigere.
  114. atque alios alii inrident Veneremque suadent
  115. ut placent, quoniam foedo adflictentur amore,
  116. nec sua respiciunt miseri mala maxima saepe.
  117. nigra melichrus est, inmunda et fetida acosmos,
  118. caesia Palladium, nervosa et lignea dorcas,
  119. parvula, pumilio, chariton mia, tota merum sal,
  120. magna atque inmanis cataplexis plenaque honoris.
  121. balba loqui non quit, traulizi, muta pudens est;
  122. at flagrans, odiosa, loquacula Lampadium fit.
  123. ischnon eromenion tum fit, cum vivere non quit
  124. prae macie; rhadine verost iam mortua tussi.
  125. at nimia et mammosa Ceres est ipsa ab Iaccho,
  126. simula Silena ac Saturast, labeosa philema.
  127. cetera de genere hoc longum est si dicere coner.
  128. sed tamen esto iam quantovis oris honore,
  129. cui Veneris membris vis omnibus exoriatur;
  130. nempe aliae quoque sunt; nempe hac sine viximus ante;
  131. nempe eadem facit et scimus facere omnia turpi
  132. et miseram taetris se suffit odoribus ipsa,
  133. quam famulae longe fugitant furtimque cachinnant.
  134. at lacrimans exclusus amator limina saepe
  135. floribus et sertis operit postisque superbos
  136. unguit amaracino et foribus miser oscula figit;