De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. aut alia ex alia facies aetasque sequatur.
  2. quod ne miremur sopor atque oblivia curant.
  3. Illud in his rebus vitium vehementer
  4. effugere errorem vitareque praemetuenter,
  5. lumina ne facias oculorum clara creata,
  6. prospicere ut possimus, et ut proferre queamus
  7. proceros passus, ideo fastigia posse
  8. surarum ac feminum pedibus fundata plicari,
  9. bracchia tum porro validis ex apta lacertis
  10. esse manusque datas utraque ex parte ministras,
  11. ut facere ad vitam possemus quae foret usus.
  12. cetera de genere hoc inter quae cumque pretantur,
  13. omnia perversa praepostera sunt ratione,
  14. nil ideo quoniam natumst in corpore ut uti
  15. possemus, sed quod natumst id procreat usum.
  16. nec fuit ante videre oculorum lumina nata,
  17. nec dictis orare prius quam lingua creatast,
  18. sed potius longe linguae praecessit origo
  19. sermonem multoque creatae sunt prius aures
  20. quam sonus est auditus, et omnia denique membra