De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.
  2. scilicet id fieri celeri ratione putandumst:
  3. tanta est mobilitas et rerum copia tanta
  4. tantaque sensibili quovis est tempore in uno
  5. copia particularum, ut possit suppeditare.
  6. Multaque in his rebus quaeruntur multaque nobis
  7. clarandumst, plane si res exponere avemus.
  8. quaeritur in primis quare, quod cuique libido
  9. venerit, extemplo mens cogitet eius id ipsum.
  10. anne voluntatem nostram simulacra tuentur
  11. et simul ac volumus nobis occurrit imago,
  12. si mare, si terram cordist, si denique caelum?
  13. conventus hominum, pompam, convivia, pugnas,
  14. omnia sub verbone creat natura paratque?
  15. cum praesertim aliis eadem in regione locoque
  16. longe dissimilis animus res cogitet omnis.
  17. quid porro, in numerum procedere cum simulacra
  18. cernimus in somnis et mollia membra movere,
  19. mollia mobiliter cum alternis bracchia mittunt
  20. et repetunt oculis gestum pede convenienti?
  21. scilicet arte madent simulacra et docta vagantur,
  22. nocturno facere ut possint in tempore ludos.
  23. an magis illud erit verum? quia tempore in uno,
  24. cum sentimus, id est cum vox emittitur una,
  25. tempora multa latent, ratio quae comperit esse,
  26. propterea fit uti quovis in tempore quaeque
  27. praesto sint simulacra locis in quisque parata.
  28. tanta est mobilitas et rerum copia tanta.
  29. hoc ubi prima perit alioque est altera nata
  30. inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.
  31. et quia tenvia sunt, nisi quae contendit, acute
  32. cernere non potis est animus; proinde omnia quae sunt
  33. praeterea pereunt, nisi quae ex sese ipse paravit.
  34. ipse parat sese porro speratque futurum
  35. ut videat quod consequitur rem quamque: fit ergo.
  36. nonne vides oculos etiam, cum tenvia quae sunt
  37. praeterea pereunt, nisi quae ex se ipse paravit
  38. cernere coeperunt, contendere se atque parare,
  39. nec sine eo fieri posse ut cernamus acute?
  40. et tamen in rebus quoque apertis noscere possis,
  41. si non advertas animum, proinde esse quasi omni
  42. tempore semotum fuerit longeque remotum.
  43. cur igitur mirumst, animus si cetera perdit
  44. praeter quam quibus est in rebus deditus ipse?
  45. deinde adopinamur de signis maxima parvis
  46. ac nos in fraudem induimus frustraminis ipsi.
  47. Fit quoque ut inter dum non suppeditetur imago
  48. eiusdem generis, sed femina quae fuit ante,
  49. in manibus vir uti factus videatur adesse,