De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.
  2. scilicet id fieri celeri ratione putandumst:
  3. tanta est mobilitas et rerum copia tanta
  4. tantaque sensibili quovis est tempore in uno
  5. copia particularum, ut possit suppeditare.
  6. Multaque in his rebus quaeruntur multaque nobis
  7. clarandumst, plane si res exponere avemus.
  8. quaeritur in primis quare, quod cuique libido
  9. venerit, extemplo mens cogitet eius id ipsum.
  10. anne voluntatem nostram simulacra tuentur
  11. et simul ac volumus nobis occurrit imago,
  12. si mare, si terram cordist, si denique caelum?
  13. conventus hominum, pompam, convivia, pugnas,
  14. omnia sub verbone creat natura paratque?
  15. cum praesertim aliis eadem in regione locoque
  16. longe dissimilis animus res cogitet omnis.
  17. quid porro, in numerum procedere cum simulacra
  18. cernimus in somnis et mollia membra movere,
  19. mollia mobiliter cum alternis bracchia mittunt
  20. et repetunt oculis gestum pede convenienti?
  21. scilicet arte madent simulacra et docta vagantur,
  22. nocturno facere ut possint in tempore ludos.
  23. an magis illud erit verum? quia tempore in uno,
  24. cum sentimus, id est cum vox emittitur una,
  25. tempora multa latent, ratio quae comperit esse,
  26. propterea fit uti quovis in tempore quaeque
  27. praesto sint simulacra locis in quisque parata.
  28. tanta est mobilitas et rerum copia tanta.
  29. hoc ubi prima perit alioque est altera nata
  30. inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.
  31. et quia tenvia sunt, nisi quae contendit, acute
  32. cernere non potis est animus; proinde omnia quae sunt
  33. praeterea pereunt, nisi quae ex sese ipse paravit.
  34. ipse parat sese porro speratque futurum
  35. ut videat quod consequitur rem quamque: fit ergo.
  36. nonne vides oculos etiam, cum tenvia quae sunt
  37. praeterea pereunt, nisi quae ex se ipse paravit
  38. cernere coeperunt, contendere se atque parare,
  39. nec sine eo fieri posse ut cernamus acute?
  40. et tamen in rebus quoque apertis noscere possis,
  41. si non advertas animum, proinde esse quasi omni
  42. tempore semotum fuerit longeque remotum.
  43. cur igitur mirumst, animus si cetera perdit
  44. praeter quam quibus est in rebus deditus ipse?
  45. deinde adopinamur de signis maxima parvis
  46. ac nos in fraudem induimus frustraminis ipsi.
  47. Fit quoque ut inter dum non suppeditetur imago
  48. eiusdem generis, sed femina quae fuit ante,
  49. in manibus vir uti factus videatur adesse,
  50. aut alia ex alia facies aetasque sequatur.
  51. quod ne miremur sopor atque oblivia curant.
  52. Illud in his rebus vitium vehementer
  53. effugere errorem vitareque praemetuenter,
  54. lumina ne facias oculorum clara creata,
  55. prospicere ut possimus, et ut proferre queamus
  56. proceros passus, ideo fastigia posse
  57. surarum ac feminum pedibus fundata plicari,
  58. bracchia tum porro validis ex apta lacertis
  59. esse manusque datas utraque ex parte ministras,
  60. ut facere ad vitam possemus quae foret usus.
  61. cetera de genere hoc inter quae cumque pretantur,
  62. omnia perversa praepostera sunt ratione,
  63. nil ideo quoniam natumst in corpore ut uti
  64. possemus, sed quod natumst id procreat usum.
  65. nec fuit ante videre oculorum lumina nata,
  66. nec dictis orare prius quam lingua creatast,
  67. sed potius longe linguae praecessit origo
  68. sermonem multoque creatae sunt prius aures
  69. quam sonus est auditus, et omnia denique membra
  70. ante fuere, ut opinor, eorum quam foret usus;
  71. haud igitur potuere utendi crescere causa.
  72. at contra conferre manu certamina pugnae
  73. et lacerare artus foedareque membra cruore
  74. ante fuit multo quam lucida tela volarent,
  75. et volnus vitare prius natura
  76. quam daret obiectum parmai laeva per artem.
  77. scilicet et fessum corpus mandare quieti
  78. multo antiquius est quam lecti mollia strata,
  79. et sedare sitim prius est quam pocula natum.
  80. haec igitur possunt utendi cognita causa
  81. credier, ex usu quae sunt vitaque reperta.
  82. illa quidem seorsum sunt omnia, quae prius ipsa
  83. nata dedere suae post notitiam utilitatis.
  84. quo genere in primis sensus et membra videmus;
  85. quare etiam atque etiam procul est ut credere possis
  86. utilitatis ob officium potuisse creari.
  87. Illud item non est mirandum, corporis ipsa
  88. quod natura cibum quaerit cuiusque animantis.
  89. quippe etenim fluere atque recedere corpora rebus
  90. multa modis multis docui, sed plurima debent
  91. ex animalibus; quae quia sunt exercita motu,
  92. multa per os exhalantur, cum languida anhelant,
  93. multaque per sudorem ex alto pressa feruntur.
  94. his igitur rebus rarescit corpus et omnis
  95. subruitur natura, dolor quam consequitur rem.
  96. propterea capitur cibus, ut suffulciat artus
  97. et recreet vires inter datus, atque patentem
  98. per membra ac venas ut amorem opturet edendi.
  99. umor item discedit in omnia quae loca cumque
  100. poscunt umorem; glomerataque multa vaporis
  101. corpora, quae stomacho praebent incendia nostro,
  102. dissupat adveniens liquor ac restinguit ut ignem,
  103. urere ne possit calor amplius aridus artus.
  104. sic igitur tibi anhela sitis de corpore nostro
  105. abluitur, sic expletur ieiuna cupido.
  106. Nunc qui fiat uti passus proferre queamus,
  107. cum volumus, quareque datum sit membra movere