De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. verum ubi equi atque hominis casu convenit imago,
  2. haerescit facile extemplo, quod diximus ante,
  3. propter subtilem naturam et tenvia texta.
  4. cetera de genere hoc eadem ratione creantur.
  5. quae cum mobiliter summa levitate feruntur,
  6. ut prius ostendi, facile uno commovet ictu
  7. quae libet una animum nobis subtilis imago;
  8. tenvis enim mens est et mire mobilis ipsa.
  9. haec fieri ut memoro, facile hinc cognoscere possis.
  10. quatinus hoc simile est illi, quod mente videmus
  11. atque oculis, simili fieri ratione necessest.
  12. Nunc igitur docui quoniam me forte leonum
  13. cernere per simulacra, oculos quae cumque lacessunt,
  14. scire licet mentem simili ratione moveri
  15. per simulacra leonum et cetera quae videt aeque
  16. nec minus atque oculi, nisi quod mage tenvia cernit.
  17. nec ratione alia, cum somnus membra profudit,
  18. mens animi vigilat, nisi quod simulacra lacessunt
  19. haec eadem nostros animos quae cum vigilamus,
  20. usque adeo, certe ut videamur cernere eum quem