De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. laedere ne possint ex ulla lumina parte.
  2. Nunc age, quae moveant animum res accipe, et unde
  3. quae veniunt veniant in mentem percipe paucis.
  4. principio hoc dico, rerum simulacra vagari
  5. multa modis multis in cunctas undique partis
  6. tenvia, quae facile inter se iunguntur in auris,
  7. obvia cum veniunt, ut aranea bratteaque auri.
  8. quippe etenim multo magis haec sunt tenvia textu
  9. quam quae percipiunt oculos visumque lacessunt,
  10. corporis haec quoniam penetrant per rara cientque
  11. tenvem animi naturam intus sensumque lacessunt.
  12. Centauros itaque et Scyllarum membra videmus
  13. Cerbereasque canum facies simulacraque eorum
  14. quorum morte obita tellus amplectitur ossa;
  15. omnigenus quoniam passim simulacra feruntur,
  16. partim sponte sua quae fiunt in ipso,
  17. partim quae variis ab rebus cumque recedunt
  18. et quae confiunt ex horum facta figuris.
  19. nam certe ex vivo Centauri non fit imago,
  20. nulla fuit quoniam talis natura animata;