De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ex alto primum quia vix emittitur ex re;
  2. nam penitus fluere atque recedere rebus odores
  3. significat quod fracta magis redolere videntur
  4. omnia, quod contrita, quod igni conlabefacta.
  5. deinde videre licet maioribus esse creatum
  6. principiis quam vox, quoniam per saxea saepta
  7. non penetrat, qua vox volgo sonitusque feruntur.
  8. quare etiam quod olet non tam facile esse videbis
  9. investigare in qua sit regione locatum;
  10. refrigescit enim cunctando plaga per auras
  11. nec calida ad sensum decurrunt nuntia rerum.
  12. errant saepe canes itaque et vestigia quaerunt.
  13. Nec tamen hoc solis in odoribus atque saporum
  14. in generest, sed item species rerum atque colores
  15. non ita conveniunt ad sensus omnibus omnes,
  16. ut non sint aliis quaedam magis acria visu.
  17. quin etiam gallum noctem explaudentibus alis
  18. auroram clara consuetum voce vocare,
  19. noenu queunt rapidi contra constare leones
  20. inque tueri: ita continuo meminere fugai.
  21. ni mirum quia sunt gallorum in corpore quaedam
  22. semina, quae cum sunt oculis inmissa leonum,
  23. pupillas interfodiunt acremque dolorem
  24. praebent, ut nequeant contra durare feroces,
  25. cum tamen haec nostras acies nil laedere possint,
  26. aut quia non penetrant aut quod penetrantibus illis
  27. exitus ex oculis liber datur, in remorando
  28. laedere ne possint ex ulla lumina parte.
  29. Nunc age, quae moveant animum res accipe, et unde
  30. quae veniunt veniant in mentem percipe paucis.
  31. principio hoc dico, rerum simulacra vagari
  32. multa modis multis in cunctas undique partis
  33. tenvia, quae facile inter se iunguntur in auris,
  34. obvia cum veniunt, ut aranea bratteaque auri.
  35. quippe etenim multo magis haec sunt tenvia textu
  36. quam quae percipiunt oculos visumque lacessunt,
  37. corporis haec quoniam penetrant per rara cientque
  38. tenvem animi naturam intus sensumque lacessunt.
  39. Centauros itaque et Scyllarum membra videmus
  40. Cerbereasque canum facies simulacraque eorum
  41. quorum morte obita tellus amplectitur ossa;
  42. omnigenus quoniam passim simulacra feruntur,
  43. partim sponte sua quae fiunt in ipso,
  44. partim quae variis ab rebus cumque recedunt
  45. et quae confiunt ex horum facta figuris.
  46. nam certe ex vivo Centauri non fit imago,
  47. nulla fuit quoniam talis natura animata;
  48. verum ubi equi atque hominis casu convenit imago,
  49. haerescit facile extemplo, quod diximus ante,
  50. propter subtilem naturam et tenvia texta.
  51. cetera de genere hoc eadem ratione creantur.
  52. quae cum mobiliter summa levitate feruntur,
  53. ut prius ostendi, facile uno commovet ictu
  54. quae libet una animum nobis subtilis imago;
  55. tenvis enim mens est et mire mobilis ipsa.
  56. haec fieri ut memoro, facile hinc cognoscere possis.
  57. quatinus hoc simile est illi, quod mente videmus
  58. atque oculis, simili fieri ratione necessest.
  59. Nunc igitur docui quoniam me forte leonum
  60. cernere per simulacra, oculos quae cumque lacessunt,
  61. scire licet mentem simili ratione moveri
  62. per simulacra leonum et cetera quae videt aeque
  63. nec minus atque oculi, nisi quod mage tenvia cernit.
  64. nec ratione alia, cum somnus membra profudit,
  65. mens animi vigilat, nisi quod simulacra lacessunt
  66. haec eadem nostros animos quae cum vigilamus,
  67. usque adeo, certe ut videamur cernere eum quem
  68. rellicta vita iam mors et terra potitast.
  69. hoc ideo fieri cogit natura, quod omnes
  70. corporis offecti sensus per membra quiescunt
  71. nec possunt falsum veris convincere rebus.
  72. praeterea meminisse iacet languetque sopore,
  73. nec dissentit eum mortis letique potitum
  74. iam pridem, quem mens vivom se cernere credit.
  75. quod super est, non est mirum simulacra moveri
  76. bracchiaque in numerum iactare et cetera membra;
  77. nam fit ut in somnis facere hoc videatur imago.
  78. quippe, ubi prima perit alioque est altera nata