De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. plusculum habent in se rationis, plus operai.
  2. principio sucum sentimus in ore, cibum cum
  3. mandendo exprimimus, ceu plenam spongiam aquai
  4. siquis forte manu premere ac siccare .
  5. inde quod exprimimus per caulas omne palati
  6. diditur et rarae per flexa foramina linguae,
  7. hoc ubi levia sunt manantis corpora suci,
  8. suaviter attingunt et suaviter omnia tractant
  9. umida linguai circum sudantia templa;
  10. at contra pungunt sensum lacerantque coorta,
  11. quanto quaeque magis sunt asperitate repleta.
  12. deinde voluptas est e suco fine palati;
  13. cum vero deorsum per fauces praecipitavit,
  14. nulla voluptas est, dum diditur omnis in artus;
  15. nec refert quicquam quo victu corpus alatur,
  16. dum modo quod capias concoctum didere possis
  17. artubus et stomachi tumidum servare tenorem.
  18. Nunc aliis alius qui sit cibus ut videamus,
  19. expediam, quareve, aliis quod triste et amarumst,
  20. hoc tamen esse aliis possit perdulce videri,
  21. tantaque in his rebus distantia differitasque est,
  22. ut quod aliis cibus est aliis fuat acre venenum;
  23. est itaque ut serpens, hominis quae tacta salivis
  24. disperit ac sese mandendo conficit ipsa.
  25. praeterea nobis veratrum est acre venenum,
  26. at capris adipes et cocturnicibus auget.
  27. id quibus ut fiat rebus cognoscere possis,
  28. principio meminisse decet quae diximus ante,
  29. semina multimodis in rebus mixta teneri.
  30. porro omnes quae cumque cibum capiunt animantes,
  31. ut sunt dissimiles extrinsecus et generatim
  32. extima membrorum circumcaesura ,
  33. proinde et seminibus constant variantque figura.
  34. semina cum porro distent, differre necessest
  35. intervalla viasque, foramina quae perhibemus,
  36. omnibus in membris et in ore ipsoque palato.
  37. esse minora igitur quaedam maioraque debent,
  38. esse triquetra aliis, aliis quadrata necessest,
  39. multa rutunda, modis multis multangula quaedam.
  40. namque figurarum ratio ut motusque reposcunt,
  41. proinde foraminibus debent differe figurae
  42. et variare viae proinde ac textura .
  43. hoc ubi quod suave est aliis aliis fit amarum,
  44. illi, cui suave est, levissima corpora debent
  45. contractabiliter caulas intrare palati,
  46. at contra quibus est eadem res intus acerba,
  47. aspera ni mirum penetrant hamataque fauces.
  48. nunc facile est ex his rebus cognoscere quaeque.
  49. quippe ubi cui febris bili superante coorta est
  50. aut alia ratione aliquast vis excita morbi,
  51. perturbatur ibi iam totum corpus et omnes
  52. commutantur ibi positurae principiorum;
  53. fit prius ad sensum ut quae corpora conveniebant
  54. nunc non conveniant, et cetera sint magis apta,
  55. quae penetrata queunt sensum progignere acerbum;
  56. utraque enim sunt in mellis commixta sapore;
  57. id quod iam supera tibi saepe ostendimus ante.
  58. Nunc age, quo pacto naris adiectus odoris
  59. tangat agam. primum res multas esse necessest
  60. unde fluens volvat varius se fluctus odorum,
  61. et fluere et mitti volgo spargique putandumst;
  62. verum aliis alius magis est animantibus aptus,
  63. dissimilis propter formas. ideoque per auras
  64. mellis apes quamvis longe ducuntur odore,
  65. volturiique cadaveribus; tum fissa ferarum
  66. ungula quo tulerit gressum promissa canum vis
  67. ducit, et humanum longe praesentit odorem
  68. Romulidarum arcis servator, candidus anser.
  69. sic aliis alius nidor datus ad sua quemque
  70. pabula ducit et a taetro resilire veneno
  71. cogit, eoque modo servantur saecla ferarum.
  72. Hic odor ipse igitur, naris qui cumque lacessit,
  73. est alio ut possit permitti longius alter;
  74. sed tamen haud quisquam tam longe fertur eorum
  75. quam sonitus, quam vox, mitto iam dicere quam res
  76. quae feriunt oculorum acies visumque lacessunt.
  77. errabundus enim tarde venit ac perit ante
  78. paulatim facilis distractus in auras;