De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. multa loquens quoniam amittit de corpore partem.
  2. Asperitas autem vocis fit ab asperitate
  3. principiorum et item levor levore creatur;
  4. nec simili penetrant auris primordia forma,
  5. cum tuba depresso graviter sub murmure mugit
  6. et reboat raucum retro cita barbita bombum,
  7. et iam Dauliades natae hortis ex Heliconis
  8. cum liquidam tollunt lugubri voce querellam.
  9. Hasce igitur penitus voces cum corpore nostro
  10. exprimimus rectoque foras emittimus ore,
  11. mobilis articulat nervorum daedala lingua,
  12. formaturaque labrorum pro parte figurat.
  13. hoc ubi non longum spatiumst unde illa profecta
  14. perveniat vox quaeque, necessest verba quoque ipsa
  15. plane exaudiri discernique articulatim;
  16. servat enim formaturam servatque figuram.
  17. at si inter positum spatium sit longius aequo,
  18. per multum confundi verba necessest
  19. et conturbari vocem, dum transvolat auras.
  20. ergo fit, sonitum ut possis sentire neque illam