De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. falsaque sit, falsis quae cumque ab sensibus ortast.
  2. Nunc alii sensus quo pacto quisque suam rem
  3. sentiat, haud quaquam ratio scruposa relicta est.
  4. Principio auditur sonus et vox omnis, in auris
  5. insinuata suo pepulere ubi corpore sensum.
  6. corpoream quoque enim vocem constare fatendumst
  7. et sonitum, quoniam possunt inpellere sensus.
  8. Praeterea radit vox fauces saepe facitque
  9. asperiora foras gradiens arteria clamor,
  10. quippe per angustum turba maiore coorta
  11. ire foras ubi coeperunt primordia vocum.
  12. scilicet expletis quoque ianua raditur oris.
  13. haud igitur dubiumst quin voces verbaque constent
  14. corporeis e principiis, ut laedere possint.
  15. nec te fallit item quid corporis auferat et quid
  16. detrahat ex hominum nervis ac viribus ipsis
  17. perpetuus sermo nigrai noctis ad umbram
  18. aurorae perductus ab exoriente nitore,
  19. praesertim si cum summost clamore profusus.
  20. ergo corpoream vocem constare necessest,