De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. asperiora foras gradiens arteria clamor,
  2. quippe per angustum turba maiore coorta
  3. ire foras ubi coeperunt primordia vocum.
  4. scilicet expletis quoque ianua raditur oris.
  5. haud igitur dubiumst quin voces verbaque constent
  6. corporeis e principiis, ut laedere possint.
  7. nec te fallit item quid corporis auferat et quid
  8. detrahat ex hominum nervis ac viribus ipsis
  9. perpetuus sermo nigrai noctis ad umbram
  10. aurorae perductus ab exoriente nitore,
  11. praesertim si cum summost clamore profusus.
  12. ergo corpoream vocem constare necessest,
  13. multa loquens quoniam amittit de corpore partem.
  14. Asperitas autem vocis fit ab asperitate
  15. principiorum et item levor levore creatur;
  16. nec simili penetrant auris primordia forma,
  17. cum tuba depresso graviter sub murmure mugit
  18. et reboat raucum retro cita barbita bombum,
  19. et iam Dauliades natae hortis ex Heliconis
  20. cum liquidam tollunt lugubri voce querellam.
  21. Hasce igitur penitus voces cum corpore nostro
  22. exprimimus rectoque foras emittimus ore,
  23. mobilis articulat nervorum daedala lingua,
  24. formaturaque labrorum pro parte figurat.
  25. hoc ubi non longum spatiumst unde illa profecta
  26. perveniat vox quaeque, necessest verba quoque ipsa
  27. plane exaudiri discernique articulatim;
  28. servat enim formaturam servatque figuram.
  29. at si inter positum spatium sit longius aequo,
  30. per multum confundi verba necessest
  31. et conturbari vocem, dum transvolat auras.
  32. ergo fit, sonitum ut possis sentire neque illam
  33. internoscere, verborum sententia quae sit;
  34. usque adeo confusa venit vox inque pedita.
  35. Praeterea verbum saepe unum perciet auris
  36. omnibus in populo missum praeconis ab ore.
  37. in multas igitur voces vox una repente
  38. diffugit, in privas quoniam se dividit auris
  39. obsignans formam verbis clarumque sonorem.
  40. at quae pars vocum non auris incidit ipsas,
  41. praeter lata perit frustra diffusa per auras.
  42. pars solidis adlisa locis reiecta sonorem
  43. reddit et inter dum frustratur imagine verbi.
  44. Quae bene cum videas, rationem reddere possis
  45. tute tibi atque aliis, quo pacto per loca sola
  46. saxa paris formas verborum ex ordine reddant.
  47. palantis comites com montis inter opacos
  48. quaerimus et magna dispersos voce ciemus.
  49. sex etiam aut septem loca vidi reddere vocis,
  50. unam cum iaceres: ita colles collibus ipsi
  51. verba repulsantes iterabant dicta referri.
  52. haec loca capripedes Satyros Nymphasque tenere
  53. finitimi fingunt et Faunos esse locuntur,
  54. quorum noctivago strepitu ludoque iocanti
  55. adfirmant volgo taciturna silentia rumpi
  56. chordarumque sonos fieri dulcisque querellas,
  57. tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
  58. et genus agricolum late sentiscere, quom Pan
  59. pinea semiferi capitis velamina quassans
  60. unco saepe labro calamos percurrit hiantis,
  61. fistula silvestrem ne cesset fundere musam.
  62. cetera de genere hoc monstra ac portenta loquontur,
  63. ne loca deserta ab divis quoque forte putentur
  64. sola tenere. ideo iactant miracula dictis
  65. aut aliqua ratione alia ducuntur, ut omne
  66. humanum genus est avidum nimis auricularum.
  67. Quod super est, non est mirandum qua ratione,
  68. per loca quae nequeunt oculi res cernere apertas,
  69. haec loca per voces veniant aurisque lacessant,
  70. conloquium clausis foribus quoque saepe videmus;
  71. ni mirum quia vox per flexa foramina rerum
  72. incolumis transire potest, simulacra renutant;
  73. perscinduntur enim, nisi recta foramina tranant,
  74. qualia sunt vitrei, species qua travolat omnis.
  75. praeterea partis in cunctas dividitur vox,
  76. ex aliis aliae quoniam gignuntur, ubi una
  77. dissuluit semel in multas exorta, quasi ignis
  78. saepe solet scintilla suos se spargere in ignis.
  79. ergo replentur loca vocibus abdita retro,
  80. omnia quae circum fervunt sonituque cientur.
  81. at simulacra viis derectis omnia tendunt,
  82. ut sunt missa semel; qua propter cernere nemo
  83. saepe supra potis est, at voces accipere extra.
  84. et tamen ipsa quoque haec, dum transit clausa domorum
  85. vox optunditur atque auris confusa penetrat
  86. et sonitum potius quam verba audire videmur.
  87. Hoc, qui sentimus sucum, lingua atque palatum
  88. plusculum habent in se rationis, plus operai.
  89. principio sucum sentimus in ore, cibum cum
  90. mandendo exprimimus, ceu plenam spongiam aquai
  91. siquis forte manu premere ac siccare .
  92. inde quod exprimimus per caulas omne palati
  93. diditur et rarae per flexa foramina linguae,
  94. hoc ubi levia sunt manantis corpora suci,
  95. suaviter attingunt et suaviter omnia tractant
  96. umida linguai circum sudantia templa;
  97. at contra pungunt sensum lacerantque coorta,
  98. quanto quaeque magis sunt asperitate repleta.
  99. deinde voluptas est e suco fine palati;
  100. cum vero deorsum per fauces praecipitavit,
  101. nulla voluptas est, dum diditur omnis in artus;
  102. nec refert quicquam quo victu corpus alatur,
  103. dum modo quod capias concoctum didere possis
  104. artubus et stomachi tumidum servare tenorem.
  105. Nunc aliis alius qui sit cibus ut videamus,
  106. expediam, quareve, aliis quod triste et amarumst,
  107. hoc tamen esse aliis possit perdulce videri,
  108. tantaque in his rebus distantia differitasque est,
  109. ut quod aliis cibus est aliis fuat acre venenum;
  110. est itaque ut serpens, hominis quae tacta salivis
  111. disperit ac sese mandendo conficit ipsa.
  112. praeterea nobis veratrum est acre venenum,
  113. at capris adipes et cocturnicibus auget.
  114. id quibus ut fiat rebus cognoscere possis,
  115. principio meminisse decet quae diximus ante,
  116. semina multimodis in rebus mixta teneri.
  117. porro omnes quae cumque cibum capiunt animantes,
  118. ut sunt dissimiles extrinsecus et generatim
  119. extima membrorum circumcaesura ,
  120. proinde et seminibus constant variantque figura.
  121. semina cum porro distent, differre necessest
  122. intervalla viasque, foramina quae perhibemus,
  123. omnibus in membris et in ore ipsoque palato.
  124. esse minora igitur quaedam maioraque debent,
  125. esse triquetra aliis, aliis quadrata necessest,
  126. multa rutunda, modis multis multangula quaedam.
  127. namque figurarum ratio ut motusque reposcunt,
  128. proinde foraminibus debent differe figurae
  129. et variare viae proinde ac textura .
  130. hoc ubi quod suave est aliis aliis fit amarum,
  131. illi, cui suave est, levissima corpora debent
  132. contractabiliter caulas intrare palati,
  133. at contra quibus est eadem res intus acerba,
  134. aspera ni mirum penetrant hamataque fauces.
  135. nunc facile est ex his rebus cognoscere quaeque.
  136. quippe ubi cui febris bili superante coorta est