De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. flumine et in rapidas amnis despeximus undas,
  2. stantis equi corpus transversum ferre videtur
  3. vis et in adversum flumen contrudere raptim,
  4. et quo cumque oculos traiecimus omnia ferri
  5. et fluere adsimili nobis ratione videntur.
  6. Porticus aequali quamvis est denique ductu
  7. stansque in perpetuum paribus suffulta columnis,
  8. longa tamen parte ab summa cum tota videtur,
  9. paulatim trahit angusti fastigia coni,
  10. tecta solo iungens atque omnia dextera laevis
  11. donec in obscurum coni conduxit acumen.
  12. In pelago nautis ex undis ortus in undis
  13. sol fit uti videatur obire et condere lumen;
  14. quippe ubi nil aliud nisi aquam caelumque tuentur;
  15. ne leviter credas labefactari undique sensus.
  16. at maris ignaris in portu clauda videntur
  17. navigia aplustris fractis obnitier undis.
  18. nam quae cumque supra rorem salis edita pars est
  19. remorum, recta est, et recta superne guberna;
  20. quae demersa liquore obeunt, refracta videntur