De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. usque adeo fit uti pueris videantur, ubi ipsi
  2. desierunt verti, vix ut iam credere possint
  3. non supra sese ruere omnia tecta minari.
  4. Iamque rubrum tremulis iubar ignibus erigere alte
  5. cum coeptat natura supraque extollere montes,
  6. quos tibi tum supra sol montis esse videtur
  7. comminus ipse suo contingens fervidus igni,
  8. vix absunt nobis missus bis mille sagittae,
  9. vix etiam cursus quingentos saepe veruti;
  10. inter eos solemque iacent immania ponti
  11. aequora substrata aetheriis ingentibus oris,
  12. interiectaque sunt terrarum milia multa,
  13. quae variae retinent gentes et saecla ferarum.
  14. At coniectus aquae digitum non altior unum,
  15. qui lapides inter sistit per strata viarum,
  16. despectum praebet sub terras inpete tanto,
  17. a terris quantum caeli patet altus hiatus,
  18. nubila despicere et caelum ut videare videre,
  19. corpora mirande sub terras abdita caelo.
  20. Denique ubi in medio nobis ecus acer obhaesit