De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. particulam venti sentire et frigoris eius,
  2. sed magis unorsum, fierique perinde videmus
  3. corpore tum plagas in nostro tam quam aliquae res
  4. verberet atque sui det sensum corporis extra.
  5. praeterea lapidem digito cum tundimus, ipsum
  6. tangimus extremum saxi summumque colorem
  7. nec sentimus eum tactu, verum magis ipsam
  8. duritiem penitus saxi sentimus in alto.
  9. Nunc age, cur ultra speculum videatur imago
  10. percipe: nam certe penitus remmota videtur.
  11. quod genus illa foris quae vere transpiciuntur,
  12. ianua cum per se transpectum praebet apertum,
  13. multa facitque foris ex aedibus ut videantur;
  14. is quoque enim duplici geminoque fit visus.
  15. primus enim citra postes tum cernitur ,
  16. inde fores ipsae dextra laevaque secuntur,
  17. post extraria lux oculos perterget et
  18. alter, et illa foris quae vere transpiciuntur.
  19. sic ubi se primum speculi proiecit imago,
  20. dum venit ad nostras acies, protrudit agitque