De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. verum nos oculis quia solis cernere quimus,
  2. propterea fit uti, speciem quo vertimus, omnes
  3. res ibi eam contra feriant forma atque colore.
  4. et quantum quaeque ab nobis res absit, imago
  5. efficit ut videamus et internoscere curat;
  6. nam cum mittitur, extemplo protrudit agitque
  7. qui inter se cumque est oculosque locatus,
  8. isque ita per nostras acies perlabitur omnis
  9. et quasi perterget pupillas atque ita transit.
  10. propterea fit uti videamus quam procul absit
  11. res quaeque. et quanto plus ante agitatur
  12. et nostros oculos perterget longior aura,
  13. tam procul esse magis res quaeque remota videtur.
  14. scilicet haec summe celeri ratione geruntur,
  15. quale sit ut videamus, et una quam procul absit.
  16. Illud in his rebus minime mirabile habendumst,
  17. cur, ea quae feriant oculos simulacra videri
  18. singula cum nequeant, res ipsae perspiciantur.
  19. ventus enim quoque paulatim cum verberat et cum
  20. acre fluit frigus, non privam quamque solemus