De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nam steriles nimium crasso sunt semine partim,
  2. et liquido praeter iustum tenuique vicissim.
  3. tenve locis quia non potis est adfigere adhaesum,
  4. liquitur extemplo et revocatum cedit abortu.
  5. crassius hinc porro quoniam concretius aequo
  6. mittitur, aut non tam prolixo provolat ictu
  7. aut penetrare locos aeque nequit aut penetratum
  8. aegre admiscetur muliebri semine semen.
  9. nam multum harmoniae Veneris differre videntur.
  10. atque alias alii complent magis ex aliisque
  11. succipiunt aliae pondus magis inque gravescunt.
  12. et multae steriles Hymenaeis ante fuerunt
  13. pluribus et nactae post sunt tamen unde puellos
  14. suscipere et partu possent ditescere dulci.
  15. et quibus ante domi fecundae saepe nequissent
  16. uxoris parere, inventast illis quoque compar
  17. natura, ut possent gnatis munire senectam.
  18. usque adeo magni refert, ut semina possint
  19. seminibus commisceri genitaliter apta
  20. crassaque conveniant liquidis et liquida crassis.
  21. atque in eo refert quo victu vita colatur;
  22. namque aliis rebus concrescunt semina membris
  23. atque aliis extenvantur tabentque vicissim.
  24. et quibus ipsa modis tractetur blanda voluptas.
  25. id quoque permagni refert; nam more ferarum
  26. quadrupedumque magis ritu plerumque putantur
  27. concipere uxores, quia sic loca sumere possunt
  28. pectoribus positis sublatis semina lumbis.
  29. nec molles opus sunt motus uxoribus hilum.
  30. nam mulier prohibet se concipere atque repugnat,
  31. clunibus ipsa viri Venerem si laeta retractat
  32. atque exossato ciet omni pectore fluctus;
  33. eicit enim sulcum recta regione viaque
  34. vomeris atque locis avertit seminis ictum.
  35. idque sua causa consuerunt scorta moveri,
  36. ne complerentur crebro gravidaeque iacerent,
  37. et simul ipsa viris Venus ut concinnior esset;
  38. coniugibus quod nil nostris opus esse videtur.
  39. Nec divinitus inter dum Venerisque sagittis
  40. deteriore fit ut forma muliercula ametur;
  41. nam facit ipsa suis inter dum femina factis
  42. morigerisque modis et munde corpore culto,
  43. ut facile insuescat secum te degere vitam.
  44. quod super est, consuetudo concinnat amorem;
  45. nam leviter quamvis quod crebro tunditur ictu,
  46. vincitur in longo spatio tamen atque labascit.
  47. nonne vides etiam guttas in saxa cadentis
  48. umoris longo in spatio pertundere saxa?
  1. Quis potis est dignum pollenti pectore carmen
  2. condere pro rerum maiestate hisque repertis?
  3. quisve valet verbis tantum, qui fingere laudes
  4. pro meritis eius possit, qui talia nobis
  5. pectore parta suo quaesitaque praemia liquit?
  6. nemo, ut opinor, erit mortali corpore cretus.
  7. nam si, ut ipsa petit maiestas cognita rerum,
  8. dicendum est, deus ille fuit, deus, inclyte Memmi,
  9. qui princeps vitae rationem invenit eam quae
  10. nunc appellatur sapientia, quique per artem
  11. fluctibus et tantis vitam tantisque tenebris
  12. in tam tranquillo et tam clara luce locavit.
  13. confer enim divina aliorum antiqua reperta.
  14. namque Ceres fertur fruges Liberque liquoris
  15. vitigeni laticem mortalibus instituisse;
  16. cum tamen his posset sine rebus vita manere,
  17. ut fama est aliquas etiam nunc vivere gentis.
  18. at bene non poterat sine puro pectore vivi;
  19. quo magis hic merito nobis deus esse videtur,
  20. ex quo nunc etiam per magnas didita gentis
  21. dulcia permulcent animos solacia vitae.
  22. Herculis antistare autem si facta putabis,
  23. longius a vera multo ratione ferere.
  24. quid Nemeaeus enim nobis nunc magnus hiatus
  25. ille leonis obesset et horrens Arcadius sus,
  26. tanto opere officerent nobis Stymphala colentes?
  27. denique quid Cretae taurus Lernaeaque pestis
  28. hydra venenatis posset vallata colubris?
  29. quidve tripectora tergemini vis Geryonai
  30. et Diomedis equi spirantes naribus ignem