De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. parvula, pumilio, chariton mia, tota merum sal,
  2. magna atque inmanis cataplexis plenaque honoris.
  3. balba loqui non quit, traulizi, muta pudens est;
  4. at flagrans, odiosa, loquacula Lampadium fit.
  5. ischnon eromenion tum fit, cum vivere non quit
  6. prae macie; rhadine verost iam mortua tussi.
  7. at nimia et mammosa Ceres est ipsa ab Iaccho,
  8. simula Silena ac Saturast, labeosa philema.
  9. cetera de genere hoc longum est si dicere coner.
  10. sed tamen esto iam quantovis oris honore,
  11. cui Veneris membris vis omnibus exoriatur;
  12. nempe aliae quoque sunt; nempe hac sine viximus ante;
  13. nempe eadem facit et scimus facere omnia turpi
  14. et miseram taetris se suffit odoribus ipsa,
  15. quam famulae longe fugitant furtimque cachinnant.
  16. at lacrimans exclusus amator limina saepe
  17. floribus et sertis operit postisque superbos
  18. unguit amaracino et foribus miser oscula figit;
  19. quem si iam ammissum venientem offenderit aura
  20. una modo, causas abeundi quaerat honestas
  21. et meditata diu cadat alte sumpta querella
  22. stultitiaque ibi se damnet, tribuisse quod illi
  23. plus videat quam mortali concedere par est.
  24. nec Veneres nostras hoc fallit; quo magis ipsae
  25. omnia summo opere hos vitae poscaenia celant,
  26. quos retinere volunt adstrictosque esse in amore,
  27. ne quiquam, quoniam tu animo tamen omnia possis
  28. protrahere in lucem atque omnis inquirere risus
  29. et, si bello animost et non odiosa, vicissim
  30. praetermittere et humanis concedere rebus.
  31. Nec mulier semper ficto suspirat amore,
  32. quae conplexa viri corpus cum corpore iungit
  33. et tenet adsuctis umectans oscula labris;
  34. nam facit ex animo saepe et communia quaerens
  35. gaudia sollicitat spatium decurrere amoris.
  36. nec ratione alia volucres armenta feraeque
  37. et pecudes et equae maribus subsidere possent,
  38. si non, ipsa quod illarum subat, ardet abundans
  39. natura et Venerem salientum laeta retractat.
  40. nonne vides etiam quos mutua saepe voluptas
  41. vinxit, ut in vinclis communibus excrucientur,
  42. in triviis cum saepe canes discedere aventis
  43. divorsi cupide summis ex viribus tendunt,
  44. quom interea validis Veneris compagibus haerent?
  45. quod facerent numquam, nisi mutua gaudia nossent,
  46. quae iacere in fraudem possent vinctosque tenere.
  47. quare etiam atque etiam, ut dico, est communis voluptas.
  48. Et commiscendo quom semine forte virilem
  49. femina vim vicit subita vi corripuitque,
  50. tum similes matrum materno semine fiunt,
  51. ut patribus patrio. sed quos utriusque figurae
  52. esse vides, iuxtim miscentes vulta parentum,
  53. corpore de patrio et materno sanguine crescunt,
  54. semina cum Veneris stimulis excita per artus
  55. obvia conflixit conspirans mutuus ardor,
  56. et neque utrum superavit eorum nec superatumst.
  57. fit quoque ut inter dum similes existere avorum
  58. possint et referant proavorum saepe figuras,
  59. propterea quia multa modis primordia multis
  60. mixta suo celant in corpore saepe parentis,
  61. quae patribus patres tradunt a stirpe profecta.
  62. inde Venus varia producit sorte figuras,
  63. maiorumque refert voltus vocesque comasque;
  64. quandoquidem nihilo magis haec de semine certo
  65. fiunt quam facies et corpora membraque nobis.
  66. et muliebre oritur patrio de semine saeclum
  67. maternoque mares existunt corpore creti;
  68. semper enim partus duplici de semine constat,
  69. atque utri similest magis id quod cumque creatur,
  70. eius habet plus parte aequa; quod cernere possis,
  71. sive virum suboles sivest muliebris origo.
  72. Nec divina satum genitalem numina cuiquam
  73. absterrent, pater a gnatis ne dulcibus umquam
  74. appelletur et ut sterili Venere exigat aevom;
  75. quod plerumque putant et multo sanguine maesti
  76. conspergunt aras adolentque altaria donis,
  77. ut gravidas reddant uxores semine largo;
  78. ne quiquam divom numen sortisque fatigant;