De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. reddita natura et variis sunt praedita formis,
  2. e quibus omnigenus gignunt variantque colores,
  3. propterea magni quod refert, semina quaeque
  4. cum quibus et quali positura contineantur
  5. et quos inter se dent motus accipiantque,
  6. perfacile extemplo rationem reddere possis,
  7. cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore,
  8. marmoreo fieri possint candore repente,
  9. ut mare, cum magni commorunt aequora venti,
  10. vertitur in canos candenti marmore fluctus;
  11. dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus,
  12. materies ubi permixta est illius et ordo
  13. principiis mutatus et addita demptaque quaedam,
  14. continuo id fieri ut candens videatur et album.
  15. quod si caeruleis constarent aequora ponti
  16. seminibus, nullo possent albescere pacto;
  17. nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint,
  18. numquam in marmoreum possunt migrare colorem.
  19. sin alio atque alio sunt semina tincta colore,
  20. quae maris efficiunt unum purumque nitorem,