De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
  2. in quae corpora si nullus tibi forte videtur
  3. posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
  4. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
  5. dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
  6. ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
  7. scire licet nostrae quoque menti corpora posse
  8. vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
  9. denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
  10. tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
  11. Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
  12. omnis enim color omnino mutatur in omnis;
  13. quod facere haud ullo debent primordia pacto;
  14. immutabile enim quiddam superare necessest,
  15. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  16. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  17. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  18. proinde colore cave contingas semina rerum,
  19. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  20. Praeterea si nulla coloris principiis est