De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  2. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  3. propterea magnam armati matrem comitantur,
  4. aut quia significant divam praedicere ut armis
  5. ac virtute velint patriam defendere terram
  6. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  7. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  8. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  9. omnis enim per se divom natura necessest
  10. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  11. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  12. nam privata dolore omni, privata periclis,
  13. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  14. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  15. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  16. et quia multarum potitur primordia rerum,
  17. multa modis multis effert in lumina solis.
  18. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  19. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  20. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,