De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  2. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  3. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  4. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  5. ingratos animos atque impia pectora volgi
  6. conterrere metu quae possint numine divae.
  7. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  8. munificat tacita mortalis muta salute,
  9. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  10. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  11. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  12. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  13. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  14. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  15. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  16. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  17. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  18. cum pueri circum puerum pernice chorea
  19. armat et in numerum pernice chorea
  20. armati in numerum pulsarent aeribus aera,