De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
  2. quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
  3. cogit ut exempta concedas fine patere.
  4. nam sive est aliquid quod probeat efficiatque
  5. quo minus quo missum est veniat finique locet se,
  6. sive foras fertur, non est a fine profectum.
  7. hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris
  8. extremas, quaeram: quid telo denique fiet?
  9. fiet uti nusquam possit consistere finis
  10. effugiumque fugae prolatet copia semper.
  11. Praeterea spatium summai totius omne
  12. undique si inclusum certis consisteret oris
  13. finitumque foret, iam copia materiai
  14. undique ponderibus solidis confluxet ad imum
  15. nec res ulla geri sub caeli tegmine posset
  16. nec foret omnino caelum neque lumina solis,
  17. quippe ubi materies omnis cumulata iaceret
  18. ex infinito iam tempore subsidendo.