De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. pervideamus utrum finitum funditus omne
  2. constet an immensum pateat vasteque profundum.
  3. Omne quod est igitur nulla regione viarum
  4. finitumst; namque extremum debebat habere.
  5. extremum porro nullius posse videtur
  6. esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur
  7. quo non longius haec sensus natura sequatur.
  8. nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,
  9. non habet extremum, caret ergo fine modoque.
  10. nec refert quibus adsistas regionibus eius;
  11. usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
  12. tantundem partis infinitum omne relinquit.
  13. Praeterea si iam finitum constituatur
  14. omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras
  15. ultimus extremas iaciatque volatile telum,
  16. id validis utrum contortum viribus ire
  17. quo fuerit missum mavis longeque volare,
  18. an prohibere aliquid censes obstareque posse?