De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. extremum porro nullius posse videtur
  2. esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur
  3. quo non longius haec sensus natura sequatur.
  4. nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,
  5. non habet extremum, caret ergo fine modoque.
  6. nec refert quibus adsistas regionibus eius;
  7. usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
  8. tantundem partis infinitum omne relinquit.
  9. Praeterea si iam finitum constituatur
  10. omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras
  11. ultimus extremas iaciatque volatile telum,
  12. id validis utrum contortum viribus ire
  13. quo fuerit missum mavis longeque volare,
  14. an prohibere aliquid censes obstareque posse?
  15. alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
  16. quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
  17. cogit ut exempta concedas fine patere.
  18. nam sive est aliquid quod probeat efficiatque
  19. quo minus quo missum est veniat finique locet se,
  20. sive foras fertur, non est a fine profectum.