De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  2. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  3. sed potius tali facto recreata valescat,
  4. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  5. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  6. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  7. carmine Pierio rationem exponere nostram
  8. et quasi musaeo dulci contingere melle,
  9. si tibi forte animum tali ratione tenere
  10. versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
  11. naturam rerum, qua constet compta figura.
  12. Sed quoniam docui solidissima materiai
  13. corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
  14. nunc age, summai quaedam sit finis eorum
  15. necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
  16. seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
  17. pervideamus utrum finitum funditus omne
  18. constet an immensum pateat vasteque profundum.
  19. Omne quod est igitur nulla regione viarum
  20. finitumst; namque extremum debebat habere.