De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. donec flammai fulserunt flore coorto.'
  2. scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,
  3. verum semina sunt ardoris multa, terendo
  4. quae cum confluxere, creant incendia silvis.
  5. quod si facta foret silvis abscondita flamma,
  6. non possent ullum tempus celarier ignes,
  7. conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
  8. iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,
  9. permagni referre eadem primordia saepe
  10. cum quibus et quali positura contineantur
  11. et quos inter se dent motus accipiantque,
  12. atque eadem paulo inter se mutata creare
  13. ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa
  14. inter se paulo mutatis sunt elementis,
  15. cum ligna atque ignes distincta voce notemus.
  16. Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis
  17. si fieri non posse putas, quin materiai
  18. corpora consimili natura praedita fingas,
  19. hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
  20. fiet uti risu tremulo concussa cachinnent