De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quod tamen a vera longe ratione repulsumst;
  2. conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci
  3. robore cum in saxi franguntur, mittere signum
  4. sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
  5. cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem
  6. consimili ratione herbis quoque saepe decebat,
  7. et latices dulcis guttas similique sapore
  8. mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,
  9. scilicet et glebis terrarum saepe friatis
  10. herbarum genera et fruges frondesque videri
  11. dispertita inter terram latitare minute,
  12. postremo in lignis cinerem fumumque videri,
  13. cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
  14. quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,
  15. scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
  16. verum semina multimodis inmixta latere
  17. multarum rerum in rebus communia debent.
  18. 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis
  19. arboribus vicina cacumina summa terantur
  20. inter se validis facere id cogentibus austris,