De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. corpora prima, quod ex illis sunt omnia primis.
  2. Humana ante oculos foede cum vita iaceret
  3. in terris oppressa gravi sub religione,
  4. quae caput a caeli regionibus ostendebat
  5. horribili super aspectu mortalibus instans,
  6. primum Graius homo mortalis tollere contra
  7. est oculos ausus primusque obsistere contra;
  8. quem neque fama deum nec fulmina nec minitanti
  9. murmure compressit caelum, sed eo magis acrem
  10. inritat animi virtutem, effringere ut arta
  11. naturae primus portarum claustra cupiret.
  12. ergo vivida vis animi pervicit et extra
  13. processit longe flammantia moenia mundi
  14. atque omne immensum peragravit mente animoque,
  15. unde refert nobis victor quid possit oriri,
  16. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  17. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens.
  18. quare religio pedibus subiecta vicissim
  19. opteritur, nos exaequat victoria caelo.
  20. Illud in his rebus vereor, ne forte rearis